monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 7 <<<     >>> § 9

§ 8

1 Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis.
2 inridens utique deus, non adprobans dicit, hoc est: putabas te similem fore nostri? quia uoluisti esse quod non eras, destitisti esse quod eras.
3 itaque, dum supra te esse adfectas, infra te esse coepisti.
4 denique uestiuit eum tunica pellicia prius et sic ait: ecce Adam, quasi dicat: ecce amictus tuus, ecce dignum indumentum tuum, hic te uestitus decet.
5 qui diuina affectant tali digni habentur ornatu.
6 ecce quo te tua culpa deduxit, ecce nunc in hac tunica pellicia tamquam unus ex nobis aperuisti oculos.
7 circumspice diligenter: nudum te aspicis, quem uestitum putabas.